Charter Document - 02162260

Charter Document - 02162260


Charter Number: 02162260
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego igitur in Dei nomine Berneardis uxor Gelberti et filius meus Raymundus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus ipsius Ingelberti que sunt site in pago Matisconense in agro Galoniacensi in villa Castello Ad Roclena vocat hoc est vinee medietatem unam terminat ipsa vinea a mane via publica a medio die de ipsa hereditate a certio via publica a sero de ipsa hereditate Infra ipso terminio medietatem donamus Donamus etiam campum in ipso loco juxta ipsam vineam supradictam terminat a mane de ipsa hereditate Infra isto terminio totum campum sicut supra insertum est donamus pro anima Ingelberti ut Dominus ei dignetur esse propitius et pro anima Eldeberti Actum Cluniaco publice S Berneardis et filii sui Raymundi qui fieri et firmare rogaverunt pro animabus Ingelberti et Eldeverti S Gunterii presbiteri S Eldradi presbiteri S David S Aymoni S Constant S Bernart S item Constant S Arlulfi Data mense junio regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit ad vicem cancellarii