Charter Document - 02162258
Charter Number: | 02162258 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Arnaldus pro remedio anime mee dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Calmiliaco In primis in ipsa villa dono unum pratum terminatum a mane via publica a medio die et a sero terra Sancti Vincentii a sero rivo currente In eadem quoque villa quantum unquam visus sum habere usque ad inquirendum totum ad integrum dono Sancto Petro in loco sepulture mee et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint Si quis contra hanc donationem aliquam calumpniam intulerit tantum et aliud tantum componat Actum Cluniaco S Anserii S Arnaldi Data mense maio regnante Hugone rege anno VII