Charter Document - 02162256
Charter Number: | 02162256 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli [dicate] que dicitur Cluniaco Ego igitur in Dei nomine Stephanus et uxor mea Raduis et filii mei Drogo et Helduinus donamus et sanctis apostolis [ejus] aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Vallis hoc est vineam unam terminat ipsa vinea a mane via publica de tribus partibus terra Sancti Petri Dono ego Stephanus istam vineam in tali tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Donamus etiam illum campum quem vocat Ad Maaliaco in tali tenore ut quamdiu uxor mea vixerit teneat et possideat post ejus discessum ad jam dictum locum perveniat Donamus etiam in villa Bugdono in vestitura campum unum ab hodierno et deinceps terminat ipse campus a mane et a sero terra Sancti Petri a certio terra Adalelmi Faciamus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum ut pius Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius Actum Cluniaco publice S Stephani et uxoris [ejus] Raduis et filiorum eorum Drogonis et Heldini qui fieri et firmare rogaverunt S Heri S Adam Data mense maio regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit