Charter Document - 02162253

Charter Document - 02162253


Charter Number: 02162253
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Undrada uxor Freconi dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba pro anima ipsius Freconi aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Cabilonensi in villa Istriniaco hoc est mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur hoc sunt vinee campi prati silve quesitum et ad inquirendum totum et integrum Itemque dono in villa Nugerold vineam unam quam Celestus dedit filio meo Rodberto Facio autem hanc donationem ego Undrada pro anima senioris mei Freconi et pro mea ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius Faciantque rectores Sancti Petri quicquid voluerint de omnibus ab hodierno die et deinceps Si quis autem contra hanc donationem aliquem litteram intulerit auri unciam unam persolvat cogente autem judiciaria potestate et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Undrade qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Stephani S Heldini S Girberti S Vulgrini S Bernardi S Landuini Data mense aprili regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita ad vicem cancellarii recognovit