Charter Document - 02162251
Charter Number: | 02162251 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa erumna considerandum nobis atque elaborandum est ut ex reditibus nostris eterna premia mercemur Idcirco ego in Dei nomine Maimbertus et filius meus Tresmundus et uxor mea Cristina donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustidunense in villa Sarmasias hoc est curtilum unum qui terminat a mane terra Tedgrini et Amalberto a medio die terra Sancti Pauli a sero terra Sancti Pauli a certio terra Amalberto Infra isto terminio totum sicut superius scriptum est cum mansione Itemque donamus in villa Corcellas alium curtilum qui terminat a mane terra Adalramni a medio die terra Roscelini a sero via publica a certio terra Roscelini et ad suos heredes Infra isto terminio cum mansione Donamus in tali tenore ut quandiu Maimbertus vixerit teneat et post ipsius obitum ad Sanctum Petrum perveniat in vestitura vero omnibus annis quibus vixerit Maimbertus IIII denarios persolvat Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit auri untias III persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Porro ego Maimbertus mox ut obiero relinquo Sancto Petro de tesauris meis aut quinquaginta solidos aut quinquaginta soldadas Actum Cluniaco publice S Maymbertus et filii sui Tresmundi et uxoris sue Cristine qui fieri et firmare rogaverunt S Girberti S Rodberti Data mense aprili regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit