Charter Document - 02162248
Charter Number: | 02162248 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Similiter ego Girbaldus senioribus de monasterio Cluniaco vendo duos campos in pago Matisconensi in villa Besorniaco quorum alter conjacet in loco ubi Ad Crosam vel Crosmo vocant et terminatur de utroque latere et de una fronte terra Sancti Petri de altera fronte via publica et habet tam in longum quam in latum perticas V pro quo campo accipio denarios XVII Alius vero campus prope ipsam villam in loco Ad Murecellas vocant totam portionem meam que remansit de carta quam ipse feci Sancto Petro ipsam totam vendo monachis Cluniensibus et accipio ab eis precium denariorum XIIII Ergo uterque campus ab hodierno die ad ipsos pertinebit ut faciant quod melius voluerit ex eis S Girbaldi qui vendidit et ipse firmavit S Guntardi S Aremberti S Walterii S Bertardi S Engelfredi Actum Besorniaco