Charter Document - 02162245

Charter Document - 02162245


Charter Number: 02162245
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur in Dei nomine noverint cuncti fideles quod ego Rotdulfus dono Deo et sancti[s] apostolis ejus Petro et Paulo per commendationem fratris mei Job nomine aliquid ex rebus ipsius videlicet omnia quecumque habuit Job et Stephanus in villa Dumbinas in campis et pratis totum ad integrum usque ad inquirendum et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint Meam autem partem ego Rotdulfus mihi reservo quandiu vixero et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat in tali convenientia ut monachi Deo et jam dictis apostolis servientes me in beneficio suo recipiant in vita mea et in morte tradituri corpus meum sepulture pro anima mea tam futuri quam presentes Deum exorent Actum Cluniaco publice S Rotdulfi et Aynardi qui donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Gislardi presbiteri S Rotlanni presbiteri S Gonterii presbiteri S Manuhel presbiteri S Job S Sendelini S Tedoeni S Bernardi S Artaldi S Rotberti S Godefredi S Garenburgis Data mense marcio regnante Hugono rege anno VII Evrardus recognovit