Charter Document - 02162244

Charter Document - 02162244


Charter Number: 02162244
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur in Dei nomine notum sit omnibus fidelibus quod ego Agia et filii mei Balduinus et Bladinus et Adalbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Idgiaco hoc est campum terminat ipse campus a mane silva a medio die terra Sancti Petri a sero rivo volvente a cercio terra Vuiniart et ad suos filios Infra isto terminio sicut ego Agia tenuimus et filii mei donamus ab hodierno et deinceps et faciant rectores Sancti Petri ab odierno et deinceps quicquid voluerint Actum Cluniaco publice S Agie et filiorum ejus Balduini Bladini Adalberti qui fieri et firmare rogaverunt S Heri S Adalbert S Heldini S Constantini S Stephani Data mense martio regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit