Charter Document - 02162240

Charter Document - 02162240


Charter Number: 02162240
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione considerandum nobis atque elaborandum est quod in futurum nobis expediat Quapropter noverint cuncti fideles quod ego Warulfus reminiscens pondus peccatorum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Corchivesco hoc est illam terram quem ego Warulfus ibi visus sum tenere et possidere querendum quesitum et ad inquirendum totum et integrum videlicet campis vineis pratis Dono hanc elemosinam ab hodierno et deinceps et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint Si quis huic donationi aliquem litem intulerit auri untiam I persolvat et ec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum juxta atria Sancti Petri S Warulfi qui fieri et firmare rogavit S Blismodis uxoris ejus S Stephani et Fredeberti filiorum ejus S Rodberti S Arlulfi S Marleni S Arlulfi S Gotefredi Data mense febroario regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita indignus scripsit