Charter Document - 02162237

Charter Document - 02162237


Charter Number: 02162237
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti fideles quod ego Rotbertus levita dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Martiaco hoc est partem dimidiam de una vinea quam ad medium plantum conquestavi Terminatur autem ipsa vinea a mane terra Rainaldi a medio die et a cercio de ipsa hereditate a sero terra Berengerii habet vero in longo perticas XX in latus autem similiter XX eam que evenit mihi partem dono predictis apostolis Actum Cluniaco publice S Rotberti levite qui fieri et firmare rogavit S Aymini presbiteri fratris ipsius S Adaldradi et Ledoeni et Aremberti et Constantii et David Data mense januario regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit