Charter Document - 02162235
Charter Number: | 02162235 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Alcherius consenciente uxore mea Girbergia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Visandono omnia quecumque ibi habeo id est vineam campos et silvam omnem partem meam quecumque videor tenere et possidere quesitum et inquirendum totum et integrum eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Dono etiam in Curtiaco omnia quecumque ibi habeo quesitum et inquirendum totum et integrum omnia quecumque ibi habeo excepto unam petiolam de campo quam relinquo Odoni consanguineo meo Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio et omnium parentum meorum tam vivorum quam defunctorum ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius Porro in vestitura omnibus annis dimidium modium de vino persolvam Actum Petronna villa S Alcherii qui fieri et firmare rogavit S Humberti S Bernardi presbiteri S Raynardi S Hugoni S Acart S Erie S Rodlanni S Eldulfi Data mense januario regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita scripsit