Charter Document - 02162228
Charter Number: | 02162228 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis desiderans salutem animarum fidelium suorum per semet ipsum protestatur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Eva dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abba preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Chachela videlicet unum curtile indominicatum ubi Erminardus stat Dono etiam servum nomine Silvestrum cum uxore et infantibus suis Itemque dono mansum in villa Berisiaco terminatum a mane via publica a medio die terra Achardi a sero et a cirtio terra Sancti Vincentii In tali vero tenore dono supradictum mansum ut monachi inibi habitantes omni anno colligant bladum in dominio pro anima senioris [mei] Lezelini et post obitum meum in loco sepulture me suscipiant Istas vero res supradictas dono ad supradictum locum ut a die presenti et deinceps faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem contradicere temptaverit vindicare non valeat quod repetit sed coactus auri unciam I persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Eve que fecit et ipsa firmavit et firmandam aliis tradidit S Maioli S Milonis S Stephani S Alinardi S Eldini S Adalgerii S Adalbaldi presbiteri Frater Pontius me scripsit