Charter Document - 02162225
Charter Number: | 02162225 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint cuncti fideles Christi tam presentes quam futuri quod ego Deodata filiusque meus Rotdulfus una cum consensu ceterorum filiorum ac filiarum mearum dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo preest venerabilis abba domnus Odilo pro anima senioris mei Bernardi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Besorniacense IIII scilicet perticas de terra que terminantur ab oriente terra Sancti Petri a meridie et occidente terra Huberti a septentrione via publica Alio in loco duas perticas qui locus nominatur Via Biceps que due pertice terminantur a mane terra Gauceranni a meridie terra Rotlanni a sero terra Sancti Petri a cirtio de ipsa hereditate Juxta campum quem ipsi laborant indominicatum dono quod meum esse videtur omnemque cautionem dimitto et querelam quam conquestus est vivens meus senior contra premissi loci habitatores de supradicto campo Hec omnia prescripta trado perpetualiter possidenda ut ab hac die teneant et possideant et quicquid facere voluerint faciant Hanc si quis donationem calumpnia verrit tradatur cruciandus eternis penis inferni S Deodate et Rotdulfi filii ejus ac filiarum ejus Venetie et Alexandrie S Girardi S Bernardi S Ebrardi