Charter Document - 02162222

Charter Document - 02162222


Charter Number: 02162222
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis consulere cupiens humane fragilitati contra multiplicium peccatorum cotidiana vulnera obponere dignatus est salubrium preceptorum medicamina diversa inter que quoddam nitet saluberrimum mandatum quo precipimur amicos facere nobis de Mammona iniquitatis Ego igitur Heldigrimus hujus precepti jaculo perfossus enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid de mea hereditate que sita est in pago Augustidunensi in villa Palasiolum scilicet unum mansum indominicatum cum vinea et curtili et prato et molendino omnia simul tenentia preter vineam que fuit Isingarde totum ad integrum de pomerio quod ibi est insusum Terminatur autem de uno latere aqua currente de alio terra Sancti Pauli de una fronte terra Sancti Benedicti de alia de ipsa hereditate Et in alio loco in ipsa villa medietatem unius campi cujus alia medietas est Sancti Benedicti Et in alio loco in eadem villa unum campum totum et tres parte[s] prati quod campo adheret in condaminas Et in alio loco in predicto pago in villa Buxedio vineam quam conquesivi terminatam de una fronte terra Sancti Petri de alia terra Constancii de uno latere terra Lecilini de alio terra Telbranni Dono etiam consuetudinem de bosco que pertinet ad mansum suprascriptum Dono etiam unam vineam in Prisciaco que terminatur de uno latere et de una fronte terra Sancti Petri de alio latere de ipsa hereditate de alia fronte via publica Facio hanc donationem pro remedio anime mee avunculi quoque mei Achimi presbiteri consanguinei etiam mei Isembaldi presbiteri Si quis vero contradixerit anathema sit solvatque in erario publico auri libras V Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi S Heldigrimi qui fieri firmareque rogavit S Achimi presbiteri S Godulrici levite S Bernardi presbiteri S Aldebranni presbiteri S Artaldi S Adaldranni