Charter Document - 02162220

Charter Document - 02162220


Charter Number: 02162220
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Artaldus et uxor mea propter amorem Dei omnipotentis et pro remedio animarum nostrarum ac omnium parentum meorum facimus donationem de his servulis nostris filiis Duranni et fratribus Wilelmi atque Raginerii et Magnalium cum filiis suis ipsis et omnibus qui de illis nati sunt vel erunt ut servitutem nulli reddant homini nisi soli Deo et Sancto Petro Et ut ista liberatio vel donatio firma et stabilis permaneat manibus propriis firmavimus aliisque firmare rogavimus S Artaldi qui fecit et ipse firmavit S Ugonis S Walonis S Ugonis S Wichardi