Charter Document - 02162218

Charter Document - 02162218


Charter Number: 02162218
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate largiente legumque auctoritate sanctitum est ut fideles quique ex rebus propriis quas hereditario jure tenere videntur eterna valeant premia mercari Sane quia post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus peccatorum maculas tergere lacrimis atque helemosine operibus concives angelorum nostris ut pro reatibus altithonantis implorent clementiam exorare Igitur ego Otsenda scelerum meorum enormitatem considerans ut omnipotens Deus innumerabilibus meis dignetur propitiari offensis dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo domnus Odilo venerabilis pater preesse videtur aliquid terre de hereditate juris mei que residet in pago Lugdunensi in agro Rothanensi et vocatur Comelletas hoc est in ipsa villa unum mansum et dimidium et terminatur a mane via publica a Corolas usque ad crucem a medio die similiter via publica a cruce usque ad Vias Furcas a sero et a cirtio similiter via publica a Via Furcas usque ad Corolas Infra istos fines quantum visa sum habere et possidere vel rectum mihi obvenire debetur ad integrum dono Deo et sanctis ejus apostolis supradictis et ad locum supranominatum Et in alia villa que vocatur Frontennaco dimidium mansum et vineas et piscaria quantumque in ipsa villa visa sum habere et possidere vel rectum mihi advenire debetur similiter ad integrum dono Deo sanctisque ejus apostolis videlicet Petro et Paulo et ad locum supradictum Cluniacum eo tenore ut quandiu vixero predictarum rerum usum et fructum possideam et post hunc diem omni anno II solidos et medietatem de piscaria in vestitura reddam et post meum discessum rectores illius loci sicut suprascriptum est ad integrum teneant et possideant Et si in agro Rhotonensi finis vite mihi evenerit corpus meum Cluniacum conducant et sepulture ibi me tradant Si enim aut heres aut aliqua emissa persona hanc calumniare seu contradicere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed primitus iram Dei omnipotentis incurrat et cum Dathan et Abiran et Juda traditore Domini in infernum permaneat et omnibus maledictionibus veteris Legis ac nove maledictum se sentiat S Otsende que hanc donationem fecit et firmare rogavit S Petri S Duranni filiorum ejus S Duranni S Teotardi S Rotlanni fratrum ejus