Charter Document - 02162217

Charter Document - 02162217


Charter Number: 02162217
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos est licet non scripta et usu communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture aliquid sub censu concedatur Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod domnus Rotbertus prior et domnus Hugo decanus concesserunt cuidam viro nomine Adalberto unum dimidium plantum cum domo ad ipsam terram pertinente Est autem ipsa terra in territorio de Masiliis et de omnibus partibus [terminatur] terra Sancti Petri Fecerunt autem taliter hanc donationem ut quamdiu vixerit teneat et possideat quartam vero et decimam partem fideliter persolvat et post suum discessum in locum sepulture ad Sanctum Petrum et ad locum Cluniacum deveniat et pro redemptione anime ejus S Rotberti S Hugonis S Tirici S Richardi S Adalberti