Charter Document - 02162215

Charter Document - 02162215


Charter Number: 02162215
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus in gremio sancte Dei ecclesie pie viventibus notum esse cupio qualiter ego Vulbertus et uxor mea Tetsa cogitavimus de Dei misericordia et de eterna retributione vel ut nobis adput Deum merces adcrescat Quapropter donamus Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cenobii cui domnus Odilo abba preesse videtur Sanctoque Johanni precursori Domini Chavariensi alodum juris mei hoc sunt duo campi in loco qui dicitur in Malomonte siti et habere videntur has terminationes primus a mane terra Johannis a medio die Constancii a sero Stephani a cirtio Winafredi alius campus a mane terra Rotlandi a medio die Sancte Marie a cirtio similiter a sero rivulo qui per estum siccatur nomine Wilzano Hos campos denominatos vel terminatos concedimus ad jam dictum locum Sancti Johannis Si quis autem huic nostre donationi contrarius esse voluerit non valeat adimplere quod repetit sed cui litem intulerit auri uncias coactus V componat Et ut hec donatio firma et stabilis permaneat manu propria firmo et parentibus et amicis meis roborandam trado S Vulberti et uxoris ejus Tetse qui fieri et firmare rogaverunt S Constancii S Constantini S Winafredi S Grimaldi S Winiysii