Charter Document - 02162211

Charter Document - 02162211


Charter Number: 02162211
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quibuscunque fidelibus hoc notum esse debetur quod unusquisque mortalium summo adnisu debet studere quatinus ex rebus temporalibus a Deo sibi collatis valeat adquirere perpetuum ac felicissimum regnum Concedit quippe divina gracia unicuique fidelium clamans et dicens per Evangelium Thesaurizate vobis thesaurum indeficientem in celum ubi nullus est timor furium nec comestio aliqua tinearum Propheta quoque exhortans ad hec eadem precipit ut demus elemosinam ut munda omnia sint nobis quoniam sicut aqua extinguit ignem ita extinguit elemosina peccatum Quapropter in Dei nomine ego Oddo considerans enormitatem meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum in presentia dunni Odilonis abbatis ex rebus mihi a Deo temporaliter concessis scilicet duas vineas que sunt site in pago Matisconense in villa Cavaniaco quarum una consistit in Crai in manso ubi quidam homo Arluinus nomine stetit cum terra que ibi juxta eandem vineam est et terminatur a duabus partibus via puplica a tertio terra francorum a quarta terra Sancti Petri Facio autem hanc donationem in tali conventu ut quandiu vixero teneam et possideam reddens in vestitura IIII denarios omni anno aut de vino sextarios IIII Post meum vero discessum quicquid agere voluerint agant monachi supranominati loci S Oddonis qui fecit et ipse firmavit S Ornadi S Atonis S Girberti S Vuldrici