Charter Document - 02162209
Charter Number: | 02162209 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Beliardis femina reminiscens peccaminum meorum enormitatem pro remedio anime mee et senioris mei Wiberti dono Domino Deo atque Sancto Petro Cluniensi et monachis ibi sub cura dunni Odilonis degentibus aliquid de mea hereditate que mihi jure paterno evenit et est sita in villa Vissando scilicet duos mansos cum omnibus eisdem pertinentibus id est in campis silvis pratis pascuis vineis cum omnibus que ibi habere visa sum ad integrum transfundo in perpetuum supradicto apostolo Petro et jam dictis monachis Qui autem mansi terminantur a mane terra Arlebaldi et Bernardi a sero terra francorum per medium autem via publica Dono etiam alium mansum in villa Buferia terminatum a mane terra Letaldi a sero terra Sancti Petri et in Verneto Lupino unam contaminam atque unum pratum ad supradictum mansum pertinens Dono iterum quendam exitum in Vissando qui respicit ad mansum Adelelmi Propter calumpniam autem cujusdam filii mei nomine Wichardi comprimendam dedi ei in commutationem unum mansum qui vocatur Vetula Curtis S Beliardis S Arlebaldi S Bernardi S Hugonis