Charter Document - 02162207
Charter Number: | 02162207 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles Christi quod ego Pontia in exitu extremo posita dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo venerabilis abba quandam coloniam in villa Riniaco in Longa Valle in pago Matisconense cum omnibus ad eam pertinentibus usque ad inquirendum perpetualiter possidendam trado predicti cenobii habitatoribus In villa vero que Tresdis nominatur dono unum curtile cum omnibus pertinentibus ad ipsum terminatum ex omni parte terra Sancti Petri Filium itaque meum Gausmarum ut prenominato loco cartam hujus donationis faciat rogo atque precipio S Gausmari qui fieri jussit et ipse firmavit S Bernardi S Amblardi S Gausmari S Rotlanni S Arlabaldi S Constantini