Charter Document - 02162191
Charter Number: | 02162191 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conditor ac redemptor humani generis Dominus Jesus Christus veniens in hunc mundum per ineffabile sue incarnationis mysterium inter cetera suorum preceptorum documenta auditores suos docuit quam maxime pietatis et misericordie insistere debeant operi dicens eis Estote misericordes et ut bonus pater ammonens filium dixit Elemosina a morte liberat et non sinit animam ire in tenebras Igitur ego Aynardus his ammonitionibus obtemperans pro redemptione anime mee et fratris mei Bernardi dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Matisconensi in villa Misiaco hoc sunt duo prata cum duobus campis illis contiguis juncta una vercaria in ipsa denominata villa Dono quoque eis in alia villa que vocatur Cirgis tertiam partem unius condamine simul cum uno curtili Manet etiam quidam ruricula in ipso agro quem dono ad jam dictum locum et servitium quod mihi solitus erat reddere deinceps persolvat senioribus prefati loci Si quis autem quod evenire minime credo calumniare temptaverit hanc mee donationis cartam sit societas ejus cum reprobis eterna dampnatione plectendis S Aynardi qui fecit et ipse firmavit S Joceranni S Hugonis S Lanberti S Bodonis S Bernardi S Girbaldi S Gisonis S Aimonis