Charter Document - 02162190

Charter Document - 02162190


Charter Number: 02162190
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conditor omnipotens Deus humane fragilitati precipit ut de terrenis et transitoriis rebus sibi celestia et eterna mercentur inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego in Dei nomine Aldigerius pro remedio anime mee patrisque mei ac matris dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi excellentissimus ac Deo amabilis Odilo abba preesse videtur aliquid de meo jure hereditario quod conjacet in pago Matisconense in agro Aggiaco scilicet IIII curtilia in villa Iggiaco et est unum ex illis in loco qui vocatur Jallo aliud in loco qui nominatur Clusellis et alliud in loco qui vocitatur In Prato Maigin et aliud in loco qui dicitur Leboreth et in villa Maisiaco curtilia tria et unum campum in loco Beccuel et duas perticas et unum pratum et duas perticas ad Pogeth et aliam peciolam ad Vigiaco et in Malesart duas perticas de campo et in villa Vigiaco in loco qui dicitur Belosia unum mansum et duas rascias de vinea et in villa Privisiaco unam rasciam de vinea et in Maringeu unum curtile et in villa Scola in loco Monte Follecte unum mansum et in villa Berzosotz unum mansum et duas rascias de vinea ibi et unum curtile Hanc donationem in tali tenore facio ut quandiu vixero teneam et post discessum meum ad jam dictum locum omnia perveniant et quicquid ex eis facere voluerint faciant in presenti autem in vestitura omnia que sunt mea in villa Maisiaco ex integro trado Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit nisi citius ad emendationem congruam venerit sit pars ejus cum illis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus Actum Cluniaco publice S Aldigerii qui fieri et firmare rogavit S Constantii presbiteri S Bernardi presbiteri