Charter Document - 02162184

Charter Document - 02162184


Charter Number: 02162184
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sub norma catholice fidei degentibus notum et manifestum sit quod ego Gauslenus miles considerans pondus meorum peccaminum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de mea hereditate que est sita in pago Cabilonense duos videlicet mansos cum omnibus que ad ipsos mansos aspicere videntur qui conjacent in villa Cintiliaco in tali conventu ut si ego sine legali herede mortuus fuero monachi de Cluniaco de ipsis faciant quicquid facere voluerint Unum mansum tenet francus nomine Areis et alium servum vocabulo David Dono etiam alium mansum in villa Ciconias que est sita in episcopatu Matisconense cum servo nomine Bernardo et filiis et filiabus ejus Hunc autem mansum et hunc servum in tali dono convenientia ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum vero discessum a seculo monachi in proprios usus accipiant Pro his autem omnibus dono ad presens in vestitura unum campum in villa Cintiliaco quem dicunt Ad Belosas S Gausleni qui hanc cartam fieri precepit S Anselmi Widonis Huberti Hugonis Tetbodi Arlerii Rodulfi