Charter Document - 02162181
Charter Number: | 02162181 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Alindrada dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum de hereditate mea que michi de materne hereditate advenit hoc est vinea que terminat a mane via publica a medio die de ipsa hereditate vinea quam dedit Teulfus Sancto Petro a sero terminat de ipsa hereditate a cercio clausum de Capponarias et est sita in pago Matisconense in villa que vocatur Soliniacus pro remedio anime mee et patris mei vel matris seu filii mei Eldeberti Facio autem hanc donationem tali tenore ut quamdiu vixero consilium et adjutorium ex hoc loco ubi necesse fuerit habeam Si quis vero huic nostre donationi injuste calumpniam intulerit iram Dei omnipotentis incurrat S Alindrade que hanc donationem fecit S Frotmaldi S Guntardi S Drogonis S Ramberdi S Humberdi Ebrardi filiorum ejus Actum Cluniaco die mercurii in Natale Innocentium