Charter Document - 02162176
Charter Number: | 02162176 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Consulens omnipotens Deus humane fragilitati precipit ei ut de transitoriis et de terrenis rebus valeat sibi celestia et eterna mercari dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego in Dei nomine Algerius et uxor mea Aalmodis et filius meus Constantinus pro animarum nostrarum remedio donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de nostra hereditate que conjacet in pago Matisconense hoc est unum curtile in villa Bigerias terminatum a sero terra francorum a mane terra Sancti Petri a medio die via puplica In alio loco in Castello in villa Miriaco unum curtile a sero terminatum via puplica ex aliis vero partibus terra Sancti Petri Hec omnia dono in tali conventu ut ab hodierno die et deinceps faciant ex eis monachi quicquid facere voluerint Dono etiam unum campum in loco qui vocatur Ad Corrigiam pa[r]tem meam quam ibi habeo in tali conventu ut quamdiu vixero teneam post discessum vero meum supradicto loco deveniat Dono etiam in alio loco ego Aalmodis unum curtile in villa Curciaco terminatum a duabus partibus terra Sancti Petri a mane vie puplica in tali conventu ut quamdiu vixero teneam et post discessum meum monachis deveniat In alio loco etiam unum campum in ipsa villa in hereditate Sancti Petri ita ut ab isto die quicquid facere voluerint faciant S Algerii et uxoris ejus Aalmodis et Constantini filii ejus S Rodulfi S Christiani S Oddonis