Charter Document - 02162174
Charter Number: | 02162174 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis Christi fidelibus quod ego Hugo pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba quantum mea parvitas permittit ex hereditate mea que est sita in episcopatu Augustudunensi in villa Trescurt hoc videlicet quod habeo et dare possum et ad presens unum mansum in vestitura quod tenebat quidam homo nomine Bartholomeus Duos autem mansos qui sunt in predicta villa volo tenere quamdiu vixero post meum vero discessum ad jam dictum locum deveniant Facio autem werpitionem de illa querela quam habebam contra illos homines Rocelinum et uxorem ejus et infantes illorum quos requirebam ad servos Vulbertum et uxorem ejus et infantes illorum Tedricum Arbertum Amalbertum Petrum Sofisam Rambergam Rotbertum S Hugonis qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Gausfredi S Bernardi S Hugonis