Charter Document - 02162172
Charter Number: | 02162172 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctor salutis humane omnes homines ad vitam volens eternam perducere concessit presentiarum facultatum possessoribus hanc adquirere posse si in presenti de suis rebus amicos studuerint facere Quam ob causam notum sit cunctis christicolis tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus et uxor mea Teiza pro peccatorum nostrorum enormitate atque ut ad vitam mereamur eternam post hujus vite terminum pervenire donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et hominibus Deo servientibus in famosissimo cenobio Cluniaco quibus preest domnus abba Odilo aliquid de nostra hereditate hoc est unum mansum cum omnibus pertinentibus ad ipsum pratis scilicet campis pascuis aquis aquarumve decursibus silvis cum exitibus et regressibus qui situs est in Monte Presentino et in quo manet Constantius cultor Hec omnia usque ad inquirendum perpetualiter possidenda tradimus jam prefati loci habitatoribus ut deinceps teneant et possideant calumpniatoribus nullis existentibus Si quis hanc donationem calumniare voluerit anathema sit S Bernardi et uxoris ejus qui hanc donationem fecerunt S Girberti S Tresmundi S Aldradi S Duranni S Teotardi S Ugonis Item S Ugonis S Duranni S Wigonis vicecomitis