Charter Document - 02162170
Charter Number: | 02162170 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine ejus cujus nutu et voluntate omnia consistunt in celo et in terra Ego Letbaldus dono eidem Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preesse videtur domnus abba Odilo aliquantulum ex mea hereditate pro redemptione anime mee et parentum meorum scilicet unam vineam que mihi jure propinquitatis obvenit ut ab hodierno die predicti loci habitatores teneant et possideant Est autem prefata vinea in villa Aziaco et terminatur a mane terra Eldeberti a medio die terra Hildini a sero et a certio terra Stephani Sane si quis hanc cartam violare presumpserit non vindicet quod petit sed insuper auri libram componat nisi ad congruam satisfactionem venerit S Letbaldi cujus voluntate hec carta facta est S Bernardi S Mainguodi S Widonis S Aldeberti S Ticilini S Hildini S Rainberti S Airoardi