Charter Document - 02162169
Charter Number: | 02162169 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Lantbertus miles positus in infirmitate corporis jamjamque appropinquante ultima die finis vite mee dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loci Cluniensis habitatoribus quibus domnus Odilo abba preesse videtur unam vineam quam emi ad Arnaldum X solidis pro redemptione anime mee et in locum sepulture Est autem ipsa vinea in villa que vocatur Curtiacus et terminatur a mane terra Sancti Petri a meridie similiter a sero via puplica a certio terra Sigaldi Totam ad integram donamus ego Lantbertus et uxor mea Ema et filii mei Wichardus et Gausfredus atque Berardus jam dicto loco Si quis contra hanc donationem ullam calumpniam inferre voluerit nisi cito resipuerit pars ejus sit cum Datan et Abiron et inantea firma et stabilis permaneat sine ulla contradictione Actum Cluniaci puplice die dominico presente domno Rotberto priore S Walterii S Wigonis Olim jam dicta vinea data fuerat supranominato loco a quodam Rotberto clerico