Charter Document - 02162148

Charter Document - 02162148


Charter Number: 02162148
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auctoritas divina precipit ut de suis rebus et possessionibus provideat sibi unusquisque in posterum faciendo sibi amicos de Mammona iniquitatis ut cum defecerint recipiantur in eterna tabernacula Quapropter ego Girbaldus et filius meus Leotaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra que sita est in pago Matisconensi scilicet mansum qui positus est in villa que vulgaliter dicitur in Mansaono cum omnibus appenditiis suis vineis pratis pascuis silvis vel quecumque denominari possunt per testimonium vicinorum veracium totum ad integrum Omnem quoque terram que juris nostri esse videtur in circuitu ecclesie vel ville que dicitur Tervia cum exarteriis qui sunt in bosco vel silva que dicitur Nuserias vel quicquid habere dinoscimus alodi ab ista parte Sancte Marie de Bosco totum ad integrum donamus predicto loco et monachis ipsum inhabitantibus Ego quidem Girbaldus dono in loco beneficii et sepulture et pro remedio patris et matris et omnium parentum et amicorum meorum ut Dominus eripiat eos a penis inferni Ego Letaldus id ipsum sentiens et istius carte astipulator et testis assistens hec omnia monachis effici volo et cupio jam dicti loci S Girbaldi atque Letaldi qui hanc fieri rogaverunt et firmare laudaverunt S Huberti et uxoris sue Rangardis S Gausfredi S Blismode