Charter Document - 02162146
Charter Number: | 02162146 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei summi Notum sit fidelibus cunctis quod ego Adaleldis femina dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo quasdam res mei juris in primis in Rufiaco villa clausum unum cum mansione superposita terminatum ex tribus partibus via puplica et a meridie Rainardi et Gislardi terra Itemque tres campos in ipsa villa com omnibus quesitis et ad inquirendis et in villa Presciaco tres vineas cum omnibus quesitis et adquirendis In Salorniaco quoque totum quesitum et adquirendum Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee ac senioris mei Rainulfi filiique mei Adalelmi tali videlicet tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam et post meum discessum hec omnia predicta ad Cluniacensem perveniant locum Qui autem contradixerit nisi resipiscat anathema sit S Adaleldis que fieri et firmare precepit S Adalelmi fratris ejus S Bernardi S Adalarici S Richardi S Bernardi S Attonis S Rotgerii S Gotdefredi S Odonis Warnerius scripsit