Charter Document - 02162145
Charter Number: | 02162145 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Unigenitus Dei patris in sua divinitate semper illi equalis existens in fine temporum nostre particeps esse voluit humanitatis inter omnia itaque salutaria precepta que positus in mundo credentibus in se dare disposuit precipue misericordiam commendavit Inter ceteras ergo consuetudines que in sancta ecclesia a nostris majoribus tradite sunt hec precipua et maxima est ut fideles viri ex his temporalibus rebus quibus in hoc seculo sustentantur pro redimendis peccatis suis ecclesiis et monasteriis dispertiant quatinus ibidem Deo servientes cum ab eis accipiunt temporalia beneficia eorum orationibus et ipsi consequantur eterna Hec ego Adalacis mente pertractans dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba unum mansum in loco qui vocatur Noayrolus situm in episcopatu Matisconensi quem tenet quidam homo nomine Albericus cum omnibus appenditiis suis Concedo quoque et dono predicto loco alium mansum in loco qui apellatur Cavannas quem tenet Wichardus situm in pago Matisconensi totum quod ad ipsum pertinet vel aspicere videtur Si quis ergo hanc donationis mee cartam calumniare presumpserit eterne maledictioni subjaceat et sempiterne perditioni nisi ad emendationem venerit puplica satisfactione penitens S Adalacis qui fieri et firmare jussit S Radaldi S Ornaldi S Jausleni S Leotbaldi S Vuidonis S Otonis S Aremburga S Aimonis S Rainardi S Rotgerii S Richardi