Charter Document - 02162144

Charter Document - 02162144


Charter Number: 02162144
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri quod ego Arleius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abba preesse videtur quandam hereditatem que sita est in pago Matisconensi in villa que dicitur Cotta duos campos et unum pratum et terciam partem de silva que vocatur Arrudus terciamque partem in valle Maresco partem quam ego habeo in ipso campo qui vocatur Murgerius et terminatur de omni parte terra Sancti Petri a mane via publica Alius campus qui vocatur Arrudus terminatur de una parte a meridie terra Sancti Petri a mane terra Soffredi a septemtrionali parte terra Aidoardi a sero bosco Noverint vero omnes quod nos donamus in ista terra decem et septem solidos Debebat tamen ipse nobis X solidos et nos damus septem desuper Si quis vero calumniari voluerit hanc nostram donationem omnimodis incurrat perpetuam damnationem S Arleii qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S uxoris ejus Gundrade S Ornadi ejus filii S Girberti alius filii S Duranni Guntardi Raimberti