Charter Document - 02162143

Charter Document - 02162143


Charter Number: 02162143
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur vita cum omni industria peragendum est quod in eternum nobis expediat Ideo notum sit fidelibus cunctis quod ego Humbertus una cum consensu matris mee Eufemie et sororis mee Adeleidis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo et habitatoribus Cluniacensis monasterii quibus preest domnus abba Odilo quendam curtilum in villa Galoniacense quicquid de ipso ad me respicit medietatem scilicet Aliam vero medietatem Adalelmus habitator ipsius curtili predicto loco possidendam tradit hoc est in villa Noela Dono item in alio loco in Daranzolas quendam campum qui terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri a sero terra Adalgerii Si quis hanc donationem calumniari voluerit anathema sit S Eufemie et filii ejus Gauzeranni S Adeleidis et filii ejus Huberti Bernardi Gundalrici Bencelini Adalelmi