Charter Document - 02162141
Charter Number: | 02162141 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaci in honore Dei et apostolorum Petri et Pauli sub regimine domni Odilonis abbatis Noverint cuncti fideles quod ego Aydoardus et uxor mea Jozeldis pro anima Berardi filii mei donamus atque tradimus jam dictis apostolis necnon ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Montelia in agro quem Anoghan vocant hoc est unam vineam que terminatur a mane terra Aydoardi a medio die et a sero terra Sancti Petri et ipsa hereditate a circio via publica Infra istas terminationes totum ad integrum vobis dono a die presenti et deinceps ut faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint Dono etiam servum nomine Ingelbaldum Si quis autem hanc donationem calumniari voluerit vendicare non valeat quod repetit sed coactus auri libras II persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaci publice S Aydoardi et uxoris sue qui fieri et firmari rogaverunt S Stephani S Jozberti Ego frater Pontius levita recognovi