Charter Document - 02162136
Charter Number: | 02162136 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Richelmus veniens ad mortem omnem meam possessionem sive hereditatem quam de franchis hominibus adquisivi Domino Deo et sanctis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abba dono et relinquo Est autem ipsa terra in pago Matisconensi in his villis Marciaco scilicet et Varengo in villa Varengo unam vineam et campum que adquisivi de Arnulfo habet vero ipsa vinea in concluso perticas XI campus L Iterum dono in ipsa villa campum quem adquisivi de Rolanno et Tedone qui habet in concluso perticas XX et I Item in eadem villa unam vineam et duos campos et unum pratum habet vinea in concluso perticas X et campi perticas octo pratum vero in longum perticas XVI in lato II et dimidiam Iterum dono campum quem adquisivi de Tetbaldo et Odone in ipsa villa Varengo qui habet perticas L Item in ipsa villa vineam cum curtilo quam adquisivi de Wandalmaro que habet in concluso perticas XX Item dono campum in ipsa villa qui In Belosias vocatur et terminatur a mane terra Antei a medio die Ingelelmo a sero Ingelbodo a circio via publica et habet in longum perticas XXVIIII per unamquamque frontem perticas III Item in ipsa villa dono II campos unus terminatur a mane terra Bernoeni a medio die terra Constabuli a sero de ipsa hereditate a circio Sancto Vincentio habet autem in lato perticas V Alius campus terminatur a sero Arleo a mane ad ipsum Richelmum a medio die Sancto Petro a circio Rolanno et habet in latum perticam unam et dimidiam in longum quinque tenus Item dono in ipsa villa mansum et vineam que adquisivi de Joberto que terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri de aliis viis publicis et unum campum de parte Duranni qui habet in concluso perticas XVI Item dono in ipsa villa campum et vineam que habent in concluso perticas XXXI et ea emi de Constantio et Duranno Rursum do vineam in ipsa villa que habet in concluso perticas XXII et hanc de Constantio et sua filia adquisivi Item do in ipsa villa vineam que terminatur a mane et a medio die terra Ingelberti a sero Sancti Clementis a circio Achardi et habet in concluso perticas X Item do campum in ipsa villa quem adquisivi de Martino qui terminatur terra Constabuli et Ermengardis a circio Sancti Petri Item do in ipsa villa Varengo vineam et campum terminantem a mane terra Sancti Petri a medio die et a circio de ipsa hereditate a sero via publica campus terminatur terra Constabuli Sancti Petri Dominici Bernardi et habet perticas LII et dimidiam in lato perticas III His simul do in villa Marciaco vineam et curtilum que conquisivi de Arberto que terminantur a mane et a circio via publica a medio die Raimberto a sero Ansberto Hec omnia dono Deo et ad supradictum locum absque ullius contradictione pro anime mee remedio S Richelmi qui jussit scribere Actum Cluniaci publice