Charter Document - 02162128
Charter Number: | 02162128 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod ego Bernardus clericus pro redemptione anime sororis mee Helene dono Deo sanctisque ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco monachisque ibi degentibus quibus preest abba Odilo aliquid de mea hereditate scilicet unum campum qui est in pago Matisconensi in villa Galoniacense qui vocatur Novellas terminatur vero jam dictus campus ex omni parte terra Sancti Petri excepto quod a sero terminatur terra Warnerii Si quis huic donationi contradictor extiterit anathema sit S Bernardi Ascherii Aymerici Duranni Utbaldi