Charter Document - 02162127

Charter Document - 02162127


Charter Number: 02162127
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Odilonem abbatem et reliquos fratres cum quodam homine scamium facere de quadam terra in villa Montellis sita nomine Teudone Donamus igitur predicto viro unum curtilum in villa Cabbannas situm et ipse donat nobis unum pratum in predicta villa Montellis situm quod terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri In alio quoque loco in ipsa villa unum tribuimus campum In tali autem conventu facimus hanc donationem ut quamdiu vixerit ipsum curtilum teneat post discessum vero ejus ad locum Cluniacum deveniat S Sigbaldi et filii ejus Stephani S Tetbaldi et uxoris ejus Raimburgis S Aalberti Tedrici Mainfredi