Charter Document - 02162126
Charter Number: | 02162126 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia Domini tribuente clementissima gratia hujus essentie licet fragilia adepti sumus solatia perpendere debemus prudenti industria ut in ea que finem non habet vita omnium creatoris Christi percipere mereamur suffragia sine fine mansura Quapropter ego in Dei nomine Segaldus et Bladinus filius meus dono Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum cui preest domnus et reverentissimus Odilo abbas aliquid de mea hereditate que est sita in pago Matisconensi in agro Fusiaco in villa Imiringas medietatem de uno manso et de altera medietate in vestitura persolvam omni anno duos sextarios de vino Post meum vero discessum ad jam dictum locum ex integro perveniat Dono etiam in Davagiaco villa medietatem de castaneto quam ibi habeo jure paterno Hec igitur omnia dono Deo et sanctis ejus apostolis et prenominato loco pro redemptione anime uxoris mee Adaltrudis corporisque ejus sepultura ut ab hodierno die et deinceps in usus monachorum inibi degentium jure perpetuo deveniant absque ullius contradictione Quod si aliquis ex heredibus meis seu qualibet alia persona huic legitime donationi calumniam inferre temptaverit iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat nisi ad emendationem venerit S Segaldi qui fieri et firmare rogavit S Bladini S Arnulfi presbiteri S Adalberti et Ebrardi presbiterorum