Charter Document - 02162125

Charter Document - 02162125


Charter Number: 02162125
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quantum exhibitio prosit elemosinarum Dominus et Salvator insinuat nobis in Evangelio Facite ait vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum vobis presens defecerit vita ipsi recipiant vos in eterne beatitudinis gloria et Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi non effodiunt fures nec furantur Quapropter nos in Dei nomine Ardanius et Gerlannus atque Witgerius pro animarum nostrarum remedio atque omnium parentum nostrorum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus abba Odilo aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Matisconensi in villa Montellis hoc est unum curtilum de vinea qui terminatur a mane terra Sancti Petri ex aliis partibus de ipsa hereditate In alio loc[o] donamus unum campum qui habet in longum XX et unam perticas et terminatur a medio die terra Sancte Marie a medio die et a circio terra Sancti Petri In alio loco etiam tribuimus unum boscum qui in medio est situs silve Sancti Petri Facimus autem hanc donationem in tali conventu ut ab hodierna die de predictis rebus faciant monachi quicquid facere voluerint S Ardanii Gerlanni et Witgerii fratrum qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt S Sigiberti et filii ejus Bernardi S Rodulfi