Charter Document - 02162124

Charter Document - 02162124


Charter Number: 02162124
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Hildinus reminiscens injuriarum et injustarum querimoniarum quibus multipliciter monachos Cluniacenses per multum tempus fatigando servosque Sancti Petri vehementer affligendo iram Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli contra me concitavi presente domno abbate Odilone necnon domno Viviano atque domno Warnerio ceterisque monachis prelibati monasterii profiteor me culpabilem et reum coram Deo et sanctis ejus et indulgentiam flagitans de preteritis promitto emendationem de futuris omnesque exactiones et querimonias quas injuste ac sine ulla ratione exigere solebam in villa Seia Curciaco alio Curciaco Ibgiaco Demango Pruilingas Belplano Circiaco Aionna Jox Buciaco Clitgiaco excepto salvamento quod de domno Odulrico teneo ab hodierna die et deinceps sub tali testificatione Dei omniumque sanctorum remitto ut nec ego nec aliquis ex meis heredibus jam amplius repetat Quod si quis hec fecerit aut presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum et sic cum diabolo cruciandus tradatur penis infernalibus nisi ad emendationem et satisfactionem venerit quantocius