Charter Document - 02162123
Charter Number: | 02162123 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco dedicato in Dei nomine et sanctorum apostolorum Petri et Pauli qui est in providentia domni Odilonis in pago Matisconensi situs qui etiam nuncupatur Cluniacus notum sit tam presentibus quam advenientibus quod nos ego Bernardus et frater meus Giso donamus aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Matisconensi in villa que nuncupatur Misiacus videlicet unum mansum cum omnibus ad se pertinentibus campis vineis pratis silvis Vocatur vero ipsa silva Trembleth et cum omnibus ad se pertinentibus quesitum et ad inquirendum Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum redemptione et animarum omnium parentum nostrorum ut commune omnibus prosit ad salutem et in locum sepulture si in his partibus finierimus ea tamen ratione ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus et annis singulis in vestitura octo denarios persolvamus Post discessum vero nostrum ad supradictum locum remaneat absque ullius contradictione terminatur autem vineis que sunt in Monbosona a mane monte a medio die muro de petra a vespere molare ab aquilone de ipsa hereditate In alio loco vinee cum campo medietatem per omnia que terminatur a mane terra Sancti Martini a medio die terra Gonberti Bernardi a sero vel aquilone S Bernardi et Gisonis fratris ejus S Bernardi prepositi S Andree S Benigni S Blandini presbiteri Actum Cluniaci publice per manus Arnulfi levite die dominico