Charter Document - 02162120
Charter Number: | 02162120 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie presentibus atque futuris quod ego Sigwinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo loco domnus Odilo preesse videtur unum curtilum qui situs est in pago Matisconensi in villa Flacgiaco terminatur autem a medio die et a sero via publica a mane de mea hereditate Hanc autem donationem facio pro remedio anime filii mei Lamberti interfecti ut ei Dominus vitam et requiem eternam concedat S Sigwini qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Alexandre uxoris ejus S Simphoriani filii ejus S Wichardi Joceranni Leotaldi Arleii Constantii Data per manus Richardi sacerdotis et monachi