Charter Document - 02162119
Charter Number: | 02162119 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti Christi caractere insigniti quod ego Ugo pro remedio animarum patris vel matris mee et ut Dominus qui ex minimis maxima et ex transitoriis sempiterna largiri consuevit mihi in presenti et in futuro recompensationem mercedis dignetur tribuere cedo eidem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum sub regimine domni Odilonis abbatis constitutum aliquid ex rebus mee proprietatis videlicet unum campum quem ego comparavi de mea amitta Auxilia situm in Monte Bosonangis in tali tenore ut quamdiu mihi comes vita fuerit teneam et possideam et post meum obitum prefato loco deveniat Habet autem in longum perticas XI et LX in latum terminatur tribus partibus de ipsa hereditate et de quarta via publica Si quis vero fuerit quod omnino fieri non credo qui hanc cartam velit calumniari non vindicet quod petit sed iram omnipotentis Dei incurrat nisi ad congruam satisfactionem venerit In vestitura autem dabo omnibus annis prefati loci habitatoribus IIII sextarios de vino S Ugonis qui istam donationem fieri et firmare rogavit S Gocseranni S Oldeveni Gogseni Eldini Gosfredi Gitberti