Charter Document - 02162118

Charter Document - 02162118


Charter Number: 02162118
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quod Frotgerius et uxor ejus Wandalmodis ab hoc seculo discedentes in propria hereditate quinque heredes reliquerunt quatuor videlicet filios et filiam unam ex quibus ipsis adhuc viventibus unus Cluniaci effectus est monachus nomine Wichardus cui dederunt partem suam ex propria hereditate Ipse vero supradictus pater moriens pro anima sua dedit unum mansum Sancto Petro Cluniacensi in villa que Domnus Martinus vocatur aut mansum Bertoeni aut Lamberti Post cujus mortem contigit ut unus ex supradictis filiis major natu nomine Oddo in captionem caderet sed inde multo ingenio domni abbatis Odilonis abstractus est pro qua misericordia a domno abbate sibi facta ipsius effectus est homo et de parte sua supradicte hereditatis in vita sua cartam Sancto Petro fecit et coram suis filiis et filiabus moriens cuncta Sancto Petro tradidit Postea vero tercius frater nomine Arbertus factus est Cluniaci monachus et ipse dedit Sancto Petro partem suam ex supradicta hereditate Oddo autem antequam moreretur partem Wichardi et Arberti in beneficio de fratribus Sancti Petri Cluniacensis in vita sua tenuit Quartus vero frater minor natu nomine Raculfus solus remanens omnes supradicte hereditatis partes in vita sua de Sancto Petro in beneficio tenuit tali videlicet tenore ut omnes has partes post mortem suam Sancto Petro dimitteret et si quis postea parentum suorum vel aliquis alius auferre presumeret anathema esset maranatha nisi ad satisfactionem veniret