Charter Document - 02162117

Charter Document - 02162117


Charter Number: 02162117
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Adaltrudis et filius meus Yvo donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Soliniaco unum videlicet campum terminantem a mane via publica a medio die terra Alinrade a sero terra Sancti Petri de Luxovio a circio terra Ramnulfi Facimus autem hanc donationem ego Adaltrudis et filius meus Yvo pro anima Girberti filii mei ut Dominus qui omnia potest liberare eam dignetur ab inferni cruciatibus In tali conventu ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint S Adaltrudis et filii ejus Yvonis qui fieri firmareque rogaverunt S Bernardi Tedrici Ledbaldi Arlebaldi Rodulfi Undradi