Charter Document - 02162116

Charter Document - 02162116


Charter Number: 02162116
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Amator humane salutis et auctor Deus cernens nostre conditionis mutabilitatem semper ima delectari et transitoria queque appetere divine sue pietatis intuitu studet omnimodis fragilitatem nostram convenire quatinus bonorum operum profectibus et elemosinarum virtutibus conemus pregravantia peccatoris pondera levigare et beate inmortalitatis gaudia visibilia contemnendo toto nisu mentis adquirere Provocat enim nos ad hoc opus Deus tanto juste quanto et pie admonet nos his verbis Date inquit elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter noverint quique fideles quod ego Eva et filia mea Joza donamus Deo et Sancto Petro ejusque coapostolo Paulo et Cluniensi cenobio famosissimo cui preesse videtur domnus Odilo abba aliquid de rebus nostris ob redemptionem animarum et corporum et sepulturam Hugonis filii mei et alterius Hugonis predicte filie mee Joze filii videlicet mansum Anselmi cum terra sibi subjacenti et una ancilla Einelde cum suis filiis Est hic vero mansus in pago Maticensi situs et in villa Cucuchias constitutus Donamus etiam in predicta villa et in denominato pago alterum mansum quem Girbaldus tenuit cum vineis et terris sibi pertinentibus Dono etiam ego Eva pro societate et beneficio quod in predicto monasterio habere volo et cupio unam vineam et unam plantam in Saliaco cum terra arabili et prato et quantum videor habere tam in Montiniaco quam in Saliaco totum ad integrum usque ad inquirendum sicut tenuit Bertelo Si quis vero temerario ausu contra hoc nostre donationis testamentum venire temptaverit perpetue maledictionis et excommunicationis vinculis se innodandum noverit S Eve que hanc cartam fieri et firmare rogavit S Artaldi S Joze uxoris ejus S Ansedei et Rodlanni filiorum eorum S Seguini et Hugonis filiorum predicte Eve S Girberti et Rotberti similiter eorum filiorum S Anniline filie ejus