Charter Document - 02162115
Charter Number: | 02162115 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis in Christo ubique in orbe quadrifido famulantibus notum et palam esse volo quod ego Pontius per voluntatem et consensum fratris mei Bragdini dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus ac reverentissimus abbas Odilo de hereditate que mihi advenit jure materno Est autem ipsa hereditas sita in pago Matisconensi in villa Maciaco vocabulo In qua villa supradicto loco Cluniaci manentibus in eo monachis dono unam vineam que terminat a mane via publica a sero rivo currente a circio terra Antelmi a vento via publica In eodem loco do unum servum Costabulum cum suis infantibus omnibus qui ipsam vineam et campum qui juxta ipsam vineam est tenet In tali conventu donationem hujus terre facio ut hodie et deinceps faciant quicquid facere voluerint Facio autem eam pro anime mee et omnium parentum meorum remedio et accipio ab eisdem monachis in alio loco de terra Sancti Petri in scamio in tali convenientia ut quamdiu vixero teneam et post meum discessum ad ipsos revertatur S Pontii qui hanc cartam fecit et firmavit S Bragdini fratris ejus S Alberici