Charter Document - 02162114
Charter Number: | 02162114 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Odilo abba monachorum Sancti Petri Cluniacensis monasterii et omnis congregatio ejusdem ecclesie et ego Oddo monachus notas commutationes fieri volumus terrarum quas facimus cum quibusdam militibus cum Artaldo et Gausfredo presentibus et futuris Nos damus eisdem Artaldo et Gaufredo campum in villa que dicitur Besorniacus possidendum in longitudine ejusdem desupra Sancti Petri terminatum et deorsum similiter Sancti Petri et in latitudine via publica terminatum Predicti vero milites largiuntur nobis campum unum in villa Verolia qui terminatur superius et inferius terra Sancte Marie et aliis partibus senderio vicinis usitato ita tamen ut quandiu vixerint et teneant et habeant in scamio post mortem autem eorum ex integro Sancto Petro remaneat et istud et illud S Artaldi et Gaufredi qui fecerunt et firmaverunt S Jotserandi et Uldeverti et Willelmi Uberti Bernardi Girberti alterius Willelmi Stephani